Menu

Prooemium

Pagina titularis primi fasciculi

Dum motus Latinitatis vivae nono decennio saeculi superioris in Europa floret, magister quidam in animo habuit suo Marte hanc facem etiam in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis inflammare.

Albinus Dobsevage («Alvin Philip Dobsevage») (1922-2005), qui linguas modernas et linguam Latinam in Statali studiorum Universitate Connecticutensi in urbe Danbury («Western Connecticut State University») docebat, summo dolore affectus erat institutionem scientiamque linguarum peregrinarum ac linguae Latinae in patria sua iacere. Itaque flagitavit scholas secundarias Americanas exemplo lyceorum vel gymnasiorum Europaeorum reformandas ac linguam Latinam «per usum» docendam esse. Ut se in arte Latine loquendi exerceret, cum sui similibus a. 1977 circulum Latinum, c. n. «Academia Latina Danburiensis», condidit et itinera in Europam fecit, ubi seminariis Latinitatis vivae intererat. Insuper commentarios periodicos Latinos «ad usum scholarum studiorumque universitatum» edidit philologos Americanos symbolas Latine scriptas ibi divulgaturos sperans.

Inter annos 1983 et 1990 octo volumina «Hermae Americani», quorum unumquodque fere ad trecentas paginas habet, in publicum proposita sunt. Praebentur inter alia commentationes de ratione et via linguam Latinam docendi discendique, poemata sive originaliter Latine scripta sive Latine reddita, fabulae romanciae, symbolae de quaestionibus controversis ad grammaticam spectantibus.[1]

Ut tu, humanissime lector, volumina «Hermae Americani» commode perscrutari posses, hic index datotheca (database) nitens compositus est. In paginis huius situs interretialis indices argumenta voluminum sub variis aspectibus ante oculos ponentes atque formularia requisitionis (search forms) ad symbolas eligendas praebentur. Insuper intende animum ad haec:

In voluminibus «Hermae Americani» nomina auctorum non numquam varie scribuntur, ad haec auctoribus nomina latinizata aut per notas scripta imposita sunt. Potest esse exempli gratia, ut symbola quaedam a Albino Dobsevage conscripta uno ex nominibus his notata sit: A. Dobsevage, A. P. Dobsevage, Albinus, Albinus Bonus Vicus, Albinus Bonusvicus, Albinus Dobsevage, Albinus Dobsevagius, Alvin Dobsevage, Moderator, Prof. Dobsevage. Ut omnes symbolas auctoris reperiri atque offerri possent, omnes rationes eundem nominandi collectae atque singulis symbolis ab eodem conscriptis adiunctae sunt. Ubi defuerunt, nomina genuina (names at birth) meo periculo addidi. Insuper ex variis nominibus unum eligendum erat ad data digerenda.

In campos inditorios (entry fields) formulariorum verba criteria requisitionis ut libet referri (to enter) possunt, qua in re nihil interest, utrum verba litteris maiusculis an minusculis scripta sint. Etiam signa diacritica nullius momenti sunt. Qua de causa, ut exemplo utar, series characterum (character strings) «Sacré» et «sacre» ad requirendum nihil differt. Licet insuper verba truncata indere. Signum «%» prο serie characterum ignotorum sive inter verba (epist%eichen%dobs) sive intra verbum (He%es) scribendum est. Singula verba conexione logica (logical operator) «AND» interposita (eichen AND epist AND dobs) criterium requisitionis fiunt.

Ceterum spero hunc Indicem generalem «Hermae Americani» una cum Indice generali «Melissae» et Indice generali «Palaestrae Latinae» et Indice generali «Vocis Latinae», qui item in situ interretiali nostro in lucem propositi sunt, omnibus cultoribus Latinitatis usui fore. Si tu, benevolens lector, de corrigendis me certiorem feceris, labor emendandi mihi levior erit.
Restat, ut iis gratias agam quam maximas, quorum opera et consilio in hoc indice conficiendo usus sum.

Dabam Heidelbergae a.d. VIII Kal. Iun. a. MMXX

Bernardus Platzdasch

 

[1] Plura de «Herma Americano» et de vita operibusque Albini Dobsevage hoc loco sequentur.

 

sursum