Menu

Prooemium

Iam per quinquaginta annos «Vox Latina» maximi momenti ad Latinitatem propagandam est. Qui commentarii periodici ex integro Latine scripti anno 1965° a D.re Iohanne Werner [1] (1899–1979) adiuvante D.re P.re Caeleste Eichenseer (1924–2008) Monaci conditi sunt, ut lingua Latina denuo in usum veniret [2]. Postquam Iohannes Werner exeunte anno 1975° munere editoris «Vocis Latinae» se abdicavit, sedes «Vocis Latinae» curante Prof.re D.re Christiano Helfer [3] (1930–2008) Saravipontum translata est, ubi ex illo tempore fasciculi «Vocis Latinae» quater in anno eduntur. Inter annos 1975um et 2007um Caelestis Eichenseer moderator «Vocis Latinae» fuit, quo munere nunc D.rix Sigrides Albert [4] fungitur.

Frons primi fasciculi Frons vicesimi tertii fasciculi Frons quadragesimi tertii fasciculi Frons centesimi fasciculi

Dum haec scribo fasciculis «Vocis Latinae» plus quam quingentae existimationes librorum, plus quam sescentae versiones, plus quam mille quingentae epistulae, plus quam octo milia symbolarum varii generis ac thematis, plus quam septem et viginti milia paginarum continentur. Qui largifluus fons Latinitatis vivae! Ut tanto melius ex tali unico fonte hauriatur, hic index datotheca (database) nitens compositus est. In paginis huius situs interretialis (web site) non solum formularia requisitionis (search forms) ad symbolas eligendas praebentur, verum etiam indices speciales, quibus summa fasciculorum sub variis aspectibus ante oculos poni potest. Si tu, benevolens lector, ex hoc indice fructum capere velis, intende animum ad haec:

In fasciculis «Vocis Latinae» nomina auctorum et locorum non raro varie scribuntur, ad haec auctoribus et locis persaepe nomina latinizata aut per notas scripta imposita sunt. Potest esse exempli gratia, ut symbola quaedam ab Caeleste Eichenseer conscripta uno ex nominibus aut compendiis his notata sit: C. E., C. Eichenseer, Caelestis, Caelestis Dryas, Caelestis Eichenseer, Dryas, Eichenseer, Iosephus Antonius Caelestis, Iosephus Antonius Caelestis Querculitoreus, P. C. E., P. C. Eichenseer, Pater Caelestis, Pater Caelestis Eichenseer. Ut omnes symbolas auctoris reperiri atque offerri possint, omnes rationes eundem nominandi collectae atque singulis symbolis ab eodem conscriptis adiunctae sunt. Ubi defuerunt, nomina genuina (names at birth) meo periculo addidi. Insuper ex variis nominibus unum eligendum erat ad data digerenda.

Commodissimum visum est nominibus locorum, quae fere omnia latinizata sunt, ea nomina, quae his temporibus in usu sunt, anteponere.

Quia fasciculi Monaci editi (1/1965–42/1975) varie numerantur, modus numerandi fasciculorum Saravicorum in illos translatus est, id quod cum ratione editorum Saravicorum consentit.

In campos inditorios (entry fields) formulariorum verba criteria requisitionis ut libet referri (to enter) possunt, qua in re nihil interest, utrum verba litteris maiusculis an minusculis scripta sint. Etiam signa diacritica litteris Polonicis «Ł» et «ł» exceptis nullius momenti sunt. Qua de causa, ut exemplo utar, series characterum (character strings) «Bošković» et «boskovic» ad requirendum nihil differt. Licet insuper verba truncata indere. Signum «%» prο serie characterum ignotorum sive inter verba (albert%bauer%stitz) sive intra verbum (eich%seer) scribendum est. Singula verba conexione logica (logical operator) «AND» interposita (bauer AND stitz AND albert) criterium requisitionis fiunt.

Utere navigatro (browser) recentiore (Chrome 45+, Firefox 40+, IE 10+, Opera 32+, Safari 8+), ut hae paginae sine labe appareant!

Certo scio his paginis non pauca menda errata vitia contineri, quod velim, humanissime lector, mihi ignoscas. Sed labor emendandi levior erit, si tu de corrigendis me certiorem feceris. Ceterum spero hoc indice scientiam de Latinitate recentissima auctum iri. Si satis otii et quietis mihi suppetierit, huic situi interretiali indices aliorum periodicorum Latine scriptorum inseram.
Restat, ut iis gratias agam quam maximas, quorum opera et consilio in hoc indice conficiendo usus sum.

Dabam Heidelbergae Kal. Mart. a. MMXVI

Bernardus Platzdasch

Frons

 

[1] DR IOHANNES WERNER (Dr. Hans Werner), conditor editor «Vocis Latinae», natus die 8° m. Febr. a. 1899° in urbe Unguaria (Ungvár / Ужгород) tum temporis in Hungaria sita. Brunae (Brno) gymnasium frequentavit, deinde in Athenaeo technico ibidem in studia chemica incubuit. Anno 1928° in doctores est promotus. In Bohemiam septentrionalem commigratus Austae (Ústí nad Labem) director ergasterii c. n. «Lack- und Farbenfabrik Ant. Seiche» factus est. Patria pulsus a. 1945° in Bavariam emigravit, ubi Ottobrunnae (Ottobrunn) officinam instituit. Liber de lacu Brigantino (Bodensee) auctore Caeleste Eichenseer Constantiae a. 1964° in publicum propositus tantum ardorem Iohanni Werner inicit, ut in animum induceret commentarios periodicos ex integro Latine scriptos edere, quamvis philologus non esset. Mense Iulio a. 1965i primum fasciculum «Vocis Latinae» adiuvante Caeleste Eichenseer Monaci divulgavit. Decennio post Iohannes Werner in fasciculo 42° lectoribus denuntiavit se desinere fasciculos «Vocis Latinae» edere propter inopiam pecuniae, propter dissensionem inter se et Caelestem Eichenseer de facie fasciculorum, propter senectutem ingravescentem.* Obiit die 28° m. Iul. a. 1979°. — Cfr Caelestis Eichenseer: Dr. Iohannes (de Matha) Werner […], in: Vox Latina, fasc. 35 (tom. 10, a. 1974), p. 4; *litterae patentes Iohannis Werner ad lectores «Vocis Latinae» Ottobrunnae mense Decembri a. 1975i scriptae, in: Vox Latina, fasc. 42 (tom. 11, a. 1975), p. 5; epistula Caelestis Eichenseer ad Iohannem Werner Saraviponti die 27° m. Apr. a. 1978° data, in: Vox Latina, fasc. 52 (tom. 14, a. 1978), p. 208; idem: Dr Ioh. Werner LXXX annos natus, in: Vox Latina, fasc. 55 (tom. 15, a. 1979), p. 1; idem: Inclutae memoriae Doctoris Iohannis Werner († 28.7.1979), in: Vox Latina, fasc. 57 (tom. 15, a. 1979), pp. 320–323;

[2] Cfr Caelestis Eichenseer, in: Vox Latina, fasc. 1 (tom. 1, a. 1965), pp. 3–6: «VOX LATINA nomen eis commentariis periodicis est, quibus aetate nostra id studeatur, ut cunctis linguae Latinae amantibus et intellegentibus, verba quaedam varie selecta sive auctorum antiquorum sive scriptorum posteriorum sive commentatorum recentiorum proponantur. Nam non solum qui fuerunt temporibus antiquis, Latine commentati sunt et ii, qui medio, quod dicitur, aevo floruerunt, sed etiamnum commode fieri potest, ut res factaque dierum nostrorum Latine describantur. [p. 3] […] [In gymnasiis] res Latinitatis hodie non iam eadem efficacitate tanguntur et memoriae discipulorum inculcantur, quali superioribus temporibus cum omnium fructu factum est, cum ob materias multum auctas alia tractentur multa. Usus vero ipse sermonis vix adhibetur nisi ad auctorum optimorum scripta legenda, recognoscenda, diiudicanda. Praetermittuntur igitur multa pariter Latino sermone conscripta. His condicionibus linguae Latinae non ita prosperis iniquitas rerum aliquatenus compensanda videtur his commentariis, quibus est index VOX LATINA. [p. 4] […] Ergo quae quis cogitavit excogitavit concepit, haec etiam nunc lingua Romanorum antiquorum usus aliis narrare et nuntiare et tradere potest. Nam nihil utilitatis atque mobilitatis atque praestantiae perditum est et amissum, quibus virtutibus sermo scriptorum et imperatorum et poetarum Romanorum olim eminebat et elucebat. [p. 5] […] Eis autem verbis, quae quisque in schola vel extra ludum didicit, mirum est, quid quantumve Latine dici possit commodeque exprimi. Ad quam rem congruenter demonstrandam scientiamque linguae Latinae dilatandam hos commentarios, qui inscribuntur VOX LATINA, prorsus utiles esse speramus. [p. 6]»

[3] PROF. DR CHRISTIANUS HELFER (Prof. Dr. Christian Helfer) natus die 8° m. Mart. a. 1930° Plaviae (Plauen). Maturitatis testimonium Hartsburgi (Bad Harzburg) a. 1949° sibi acquisivit. Erlangae et Bonnae iuris prudentia imbutus a. 1956° Bonnae in doctores promotus est, ubi postea munus assistentis academici per biennium explevit. Inter studia iuridica in «Collegio Europaeo» Brugensi (College of Europe / Collège d'Europe) continuanda intellexit linguam Latinam vinculum Europae esse atque ad usum Europaeum habilem. Postquam idem studiorum historiae recentioris causa in Canadensi universitate studiorum Montis Regalis annis 1959 et 1960 commoratus atque in studiorum universitate Gottingensi in disciplina sociologica a. 1966° habilitatus est, munus professoris academici ordinarii sociologiae et cultuum civilium Europae inter se comparandorum (Vergleichende Kulturwissenschaften Europas) in universitate studiorum Saravica adiit. Anno 1975° D.rem P.rem Caelestem Eichenseer ad cathedram suam accivit, qui in Latinitatem recentiorem inquireret et exercitationes Latine loquendi haberet. Ad haec Caelesti Eichenseer licebat tempus in commentarios «Vocis Latinae» componendos insumere, quo factum est, ut mors, ut ita dicam, a «Voce Latina» post abdicationem Iohannis Werner averteretur. Anno 1983° Christianus Helfer sedem studiorum Neolatinorum (Arbeitsstelle für Neulatein) condidit et cathedrae suae adiunxit. Anno 1986° D.cem Sigridem Albert ad cathedram suam et ad sedem studiorum Neolatinorum cooperatrix Caelestis Eichenseer vocavit. Christianus Helfer a. 1995° munere professoris se abdicavit atque emeritus est. Die 18° m. Mart. a. 2008° Saraviponti e vita decessit. – In libellis «Vocis Latinae» Christianus Helfer plus quam centum symbolas Latine scriptas divulgavit. Inprimis in lexicographiam et paroemologiam Latinam incubuit. Idem in lucem proposuit libros ad Latinitatem spectantes hos: Lexicon Auxiliare. Ein deutsch-lateinisches Wörterbuch, Saraviponti 1982 (sec. ed. auc. ibid. 1985, tert. ed. auc. et retract. ibid. 1991); Symposium Latinitatis Posthumanisticae. Vorträge einer Tagung der Arbeitsstelle für Neulatein an der Universität des Saarlandes, ibid. 1988; Crater dictorum. Lateinische Sprich- und Schlagwörter, Wahlsprüche und Inschriften des 15.–20. Jahrhunderts, ibid. 1993 (sec. ed. auct. ibid. 1995); Dissertationes Latinae. Europäische Hochschulschriften des 16.–19. Jahrhunderts, ibid. 1994. — Cfr Caelestis Eichenseer: Prof. Christianus Helfer quinquaginta annos natus, in: Vox Latina, fasc. 59 (tom. 16, a. 1980), p. 8; idem: Professoris Doctoris Christiani Helfer natalem sexagesimum feliciter actum, in: Vox Latina, fasc. 99 (tom. 26, a. 1990), pp. 2–3; Sigrides Albert / Caelestis Eichenseer: In natalem sexagesimum quintum Professoris Doctoris Christiani Helfer Saravipontani, in: Vox Latina, fasc. 119 (tom. 31, a. 1995), pp. 2–3; iidem: In natalem septuagesimum Professoris Doctoris Christiani Helfer Saravipontani, in: Vox Latina, fasc. 139 (tom. 36, a. 2000), pp. 2–4; Sigrides Albert / Iohannes Paulus Bauer / Petrus Riemer: In memoriam Professoris Doctoris Christiani Helfer, in: Vox Latina, fasc. 172 (tom. 44, a. 2008), pp. 305–306.

[4] D.RIX SIGRIDES CATHARINA ALBERT (Dr. Sigrid Catharina Albert), moderatrix «Vocis Latinae», nata die 14° m. Oct. a. 1952° Offenbachii Moenani (Offenbach am Main). Postquam gymnasium Offenbachiense ab Alberto Schweitzer appellatum feliciter superavit, anno 1971° in universitate studiorum Francofordiensi se ad studia Latinitatis et historiae contulit, quae a. 1977° conclusit. Sub fine anni insequentis dissertatione inaugurali, quae dicitur, de bello iusto gradum doctricis adepta est. Ab anno 1979° usque ad annum 1984um in universitate studiorum Gissensi munus assistricis in instituto «Historiae Antiquae» coluit. Statali examine secundo (didascalico) (Zweites Staatsexamen) a. 1985° superato a Prof.re D.re Christiano Helfer a. 1986° ad institutum sociologicum et ad sedem studiorum Neolatinorum (Arbeitsstelle für Neulatein) universitatis studiorum Saravicae officialis scientifica (scientific assistant) vocata est, ubi etiam nunc operatur atque fasciculos «Vocis Latinae» edit. Eadem bis in anno seminaria Latinitatis vivae moderatur. Sigrides Albert est sodalis «Societatis Latinae» atque «Academiae Latinitati Fovendae». Aliquot sescentae symbolae ab eadem conscriptae in fasciculis «Vocis Latinae» inveniuntur. Inter alios divulgavit libros hos: Cottidie Latine loquamur. Textus de rebus cottidianis hodiernisque, Saraviponti 1987 (sec. ed. auc. ibid. 2010, cum disco compacto); Apologi Grimmiani, ibid. 1988; Imaginum vocabularium Latinum, ibid. 1998 (sec. ed. auc. ibid. 2009); Hermanni Hesse fabula romancia, quae inscribitur «Sub rota», ibid. 1994; Erici Mariae Remarque fabula romancia, quae inscribitur «De Nocte Olisiponensi», ibid. 2002; Hermanni Hesse «Narrationes», ibid. 2007; Intus monachi, foris apostoli. Historia Archiabbatiae Ottiliensis eiusque Congregationibus, vol. 1: 1884–1902, (Ottiliana Series; 14), St. Ottilien 2015 (editio Theodisca huius operis eodem loco et anno in lucem edita est). – Cfr Caelestis Eichenseer: De Doctrice Sigride Catharina Albert quinquagenaria, in: Vox Latina, fasc. 149 (tom. 38, a. 2002), pp. 453–458.

 

sursum