Menu

Prooemium

Frons primi fasciculi Frons duodevicesimi fasciculi Frons undequatragesimi fasciculi Frons ultimi fasciculi

Lingua Latina exeunte saeculo undevicesimo et primis decenniis saeculi vicesimi extra muros ecclesiae catholicae et scholarum fere nullius momenti erat, quin etiam in re publica litteraria non iam in usu versabatur. Cum docti ubicumque terrarum apprime lingua vernacula uterentur, quaerebatur, quonam modo fructus litterarum facilius communicari possent. Itaque congressus internationales habebantur ad linguam universalem sive ex linguis modernis sive ex linguis artificiosis eligendam, sed etiam lingua Latina hoc in conexu considerabatur.[1] In iis, qui linguam Latinam commendabant, sodales «Societatis Latinae» annumerandi sunt.

Consociatio «Societas Latina» die 4 m. Maii a. 1932 Monaci D.re Georgio Lurz [2] (1873-1946) instigante ad usum internationalem linguae Latinae fovendum condita est. Officium praesidis Dr Hermannus Weller (1878-1956), poeta Latinus eximius, suscepit.[3]

Annis ab 1932 usque ad 1955 «Societas Latina» periodicum Theodisco-Latinum eodem nomine appellatum in publicum proposuit,[4] cuius fasciculi ab a. 1932 usque ad a. 1937 et iterum ab a. 1953 usque ad a. 1955 ab Eduardo Equite de Welz [5] (1884-1971), inter annos 1938 et 1952 a D.re Iulio Dutoit [6] (1872-1958) edebantur. Usque ad annum 1943 periodicum ter quaterve in anno, deinde annis 1945 et 1946 exceptis, quibus ne unus quidem fasciculus sub prelo erat, semel in anno prodiit. Procedente tempore 48 fasciculi forma octonaria (150 mm × 225 mm) divulgati sunt. Numerus fasciculorum post alterum bellum mundanum editorum inter 1000 a. 1947 et 600 a. 1955 variat.[7]

Propositum periodici editores verbis his declarant: «Societatis Latinae commentarius periodicus, qui ipse nominatur Societas Latina eo spectat, ut enucleetur et explanetur universalis linguae quaestio explicandis omnibus quae ad hanc quaestionem pertinent rebus simulque demonstretur speciminum varietate satis magna ob oculos posita, quam apta sit lingua Latina recentissimis quoque rebus describendis.»[8]

Argumenta periodici maxima ex parte eo proposito congruunt, nam in symbolis non paucis de quaestione linguae universalis sive auxiliaris , de motu Latino internationali , de usu linguae Latinae simpliciore  agitur. Praeterea exempla vertendi , indices neologismorum una cum annotationibus criticis  atque in paginis ultimis uniuscuiusque fere fasciculi conspectus periodicorum Latine scriptorum  inveniuntur. Etiam poemata permulta sive originaliter Latine scripta sive Latine reddita  et aenigmata ad lectores oblectanda  et collectiones inscriptionum  et plus quam 200 recensiones librorum  fasciculis «Societatis Latinae» continentur.

Quamquam plurimi fasciculi temporibus fascismi et belli mundani foras dati sunt et aliquot scriptores «Societatis Latinae» socialismo nationali ante finem belli dediti fuerunt – ex quibus Theodorum (Theo) Herrle , Fridericum Holler (1867-1951) , Iohannem (Hans) Lis  nomino –, tamen fundamentum periodici mens neohumanistica editorum est.[9]

Ut tu, humanissime lector, fasciculos «Societatis Latinae» sine labore perquirere posses, hic index datotheca (database) nitens compositus est. In paginis huius situs interretialis indices argumenta fasciculorum sub variis aspectibus ante oculos ponentes atque formularia requisitionis (search forms) ad symbolas eligendas praebentur. Insuper intende animum ad haec:

In fasciculis «Societatis Latinae» nomina auctorum non numquam varie scribuntur, ad haec auctoribus nomina latinizata aut per notas scripta imposita sunt. Potest esse exempli gratia, ut symbola quaedam a Iulio Dutoit conscripta uno ex nominibus aut compendiis his notata sit: Iulius Dutoit, I. Dutoit, I. D., Julius Dutoit, J. Dutoit, J. D. Ut omnes symbolae auctoris reperiri atque offerri possent, omnes rationes eundem nominandi collectae atque singulis symbolis ab eodem conscriptis adiunctae sunt. Ubi defuerunt, nomina genuina (names at birth) meo periculo addidi. Insuper ex variis nominibus unum eligendum erat ad data digerenda.

In campos inditorios (entry fields) formulariorum verba criteria requisitionis ut libet referri (to enter) possunt, qua in re nihil interest, utrum verba litteris maiusculis an minusculis scripta sint. Etiam signa diacritica nullius momenti sunt. Qua de causa, ut exemplo utar, series characterum (character strings) «Potuček» et «potucek» ad requirendum nihil differt. Licet insuper verba truncata indere. Signum «%» prο serie characterum ignotorum sive inter verba (schipperliana%appendicitis) sive intra verbum (Soc%as) scribendum est. Singula verba conexione logica (logical operator) «AND» interposita (arnold AND heinrich) criterium requisitionis fiunt.

Certo scio his paginis non pauca menda errata vitia contineri, quod velim, humanissime lector, mihi ignoscas. Si tu de corrigendis me certiorem feceris, labor emendandi mihi levior erit.
Ceterum spero hunc Indicem generalem «Societatis Latinae» omnibus cultoribus Latinitatis usui fore.
Restat, ut iis gratias agam quam maximas, quorum opera et consilio in hoc indice conficiendo usus sum.

Dabam Heidelbergae m. Ian. a. 2021

Bernardus Platzdasch

Frons

 

[1] Cfr Georg Lurz: Die moderne Lateinbewegung, in: Societas Latina 15 (1949), pp. 1–22.

[2] Dr Georgius (Georg Carl) Lurz natus die 24 m. Mart. a. 1873 in pago Sylbach in Bavaria sito, mortuus a. 1946. Scholam Latinam in oppido Haßfurt, deinde «Novum Gymnasium» Herbipolense frequentavit. A m. Nov. a. 1892 in universitate studiorum Herbipolensi philologiae et historiae per triennium studuit. Post Monacum se contulit, ubi per duo semestria omne studium in historia cognoscenda posuit. In universitate studiorum Erlangensi gradum doctoris philosophiae meruit dissertatione inaugurali de patria Pseudoisidoris, quae a. 1898 in lucem edita est. Scripsit de historia scholarum Bavaricarum ac de quaestionibus ad institutionem scholarem pertinentibus. Annis ab 1924 usque ad 1928 praefuit gymnasio Monacensi, c. n. Ludwigsgymnasium, tum munus directoris studiorum superioris in Monacensi gymnasio Villelmiano (Wilhelms-Gymnasium) explevit. Humanismo sui temporis atque catholicae fidei totus deditus erat. Nec mirum, quod idem Hitlerianis temporibus ad munus rectoris gymnasii inutilis esse habebatur. Itaque die 1. m. Oct. a. 1934 ante tempus rude donatus est. Quo facto se toto animo rei Latinae tradidit. In consociatione Monacensi, c. n. «Societas Latina», munus praesidis a negotiis suscepit et in periodico eiusdem consociationis symbolas maximi momenti de lexicographia Latina, de quaestione linguae universalis, de historia indoleque motus Latini in lucem edidit.  Insuper Georgius Lurz in publicum proposuit scripta haec: Über die Heimat Pseudoisidors, dissertatio inauguralis, Monaci 1898; Zur Geschichte der bayerischen Schulreformation in der Aufklärungsepoche, in: Mitteilungen der Gesellschaft für Deutsche Erziehungs- und Schulgeschichte 13 (1903), pp. 261-287; Wer schrieb die «Pragmatische Geschichte der Schulreformation in Baiern aus ächten Quellen»?, in: Mitteilungen der Gesellschaft für Deutsche Erziehungs- und Schulgeschichte 14 (1904), pp. 306-317; Die bayerische Mittelschule seit der Übernahme durch die Klöster bis zur Säkularisation, (Beiträge zur Geschichte der Erziehung und des Unterrichts in Bayern; 6), Berolini 1905, pp. 1-141; Mittelschulgeschichtliche Dokumente Altbayerns, einschließlich Regensburgs, 2 vol., (Monumenta Germaniae Paedagogica; 41/42), Berolini 1907/08; Staatsbürgerliche Erziehung. Überblick über den gegenwärtigen Stand der Frage, in: Pharus 2.2 (1911), f. 8, pp. 139-150; Quellenbücher im Geschichtsunterricht, in: Pharus 4.1 (1913), f. 4, pp. 341-348; Umbildung des lateinischen Elementarunterrichts, in: Pharus 6.1 (1915), f. 5, pp. 414-420; Der Geschichtsunterricht auf der Oberstufe an höheren Lehranstalten, in: Pharus 6.2 (1915), f. 8, pp. 129-151; Wilhelm Münch, in: Pharus 7.2 (1916), f. 12, pp. 1006-1016; Zum gegenwärtigen Stand der Einheitsschulfrage, in: Pharus 8.1 (1917), f. 2, pp. 128-139; Adolf Matthias, in: Pharus 8.2 (1917), f. 8, pp. 102-115; Begabungsforschung und Begabungsförderung, in: Pharus 8.2 (1917), f. 9/10 , pp. 161-172; Berechtigungswesen, in: Pharus 8.2 (1917), f. 11/12, pp. 279-288; Die neuen Berliner Begabtenschulen, in: Pharus 9 (1918), f. 10, pp. 488-493; Aufbau, Ziele und Gegner der katholischen Elternvereinigungen, [Monaci] 1920; Ausbau der katholischen Schulorganisation in Bayern, Monaci 1920; Die höhere deutsche Schule, in: Pharus 11 (1920), f. 1/2, pp. 15-28; Zur Einheitsschulbewegung, in: Pharus 11 (1920), f. 7, pp. 289-301. – Cfr Georg Lurz: Über die Heimat Pseudoisidors, Monaci 1898, p. [3]; «Lurz, Georg» in: Wilhelm Kosch, Das katholische Deutschland. Biographisch-bibliographisches Lexikon, Augustae Vindelicorum 1933, p. 210; Rupert Hirschenauer: Überblick über die Geschichte des Ludwigs-Gymnasiums München (1824-1949), in: Festschrift zur Jubiläumsfeier des Ludwigs-Gymnasiums München unter dem Ehrenpäsidium von Dr. Richard Strauß 1824-1949, [Monachi 1949], pp. 15 sq.; Eduard Ritter von Welz: Das letzte halbe Jahrhundert, in: Aus der Vergangenheit des Münchner Wilhelmsgymnasiums, Monaci [1959], p. 69. Photographema Georgii Lurtz praebet Rupert Hischenauer in: op. cit., p. 16.

[3] Cfr Georg Lurz: Wozu eine Societas Latina?, in: Societas Latina 1 (1932), pp. 1-4; Satzung des Vereins «Societas Latina», ibid., pp. 4 sq.; Bericht über die Mitgliederversammlung vom 1. Oktober 1932, ibid., pp. 5 sq.

[4] De «Societate Latina» scripserunt Dirk Sacrè: Le latin vivant: les périodiques latins, in: Les Études Classiques 56 (1988), p. 101; Ralph Lather: Latein als Weltsprache im 20. Jahrhundert. Karl Fleschs Ferocia Latina (1942) und die Münchener Societas Latina, in: Stefan Tilg, Isabella Walser (edd.): Der neulateinische Roman als Medium seiner Zeit. The Neo-Latin Novel in its Time, (NeoLatina; 21), Tubingae 2013, pp. 229-242; Alexius Slednikov: De periodicis Latinis, quae ab saeculo undevicesimo exeunte ad saeculum vicesimum medians ubicumque terrarum prodierunt, in: Vox Latina 208 (2017), pp. 228-233.

[5] Eduardus Eques de Welz (Eduard Richard Wolfgang Ritter von Welz) natus die 26 m. Apr. a. 1884 Dresdae, Monaci die 22 m. Dec. a. 1971 decessit. Fidem euangelico-Lutheranam profitebatur. Dresdae scholam quandam privatam, deinde regium gymnasium Dresdense (Kgl. Gymnasium Dresden-Neustadt) et ab a. 1900 gymnasium Maximilianeum Monacense (Kgl. Maximilians-Gymnasium) frequentavit. Absolutorio gymnasiali a. 1902 accepto usque ad a. 1910 in universitate studiorum Ludovico-Maximilianea Monacensi et (per semestre unum) in universitate studiorum Berolinensi, c. n. Friedrich-Wilhelms-Universität (hodie Humboldt-Universität), in philologiam classicam, historiam, litteras Germanicas incubuit. Deinde variis in scholis docuit. Ab a. 1912 usque ad a. 1914 in universitate studiorum Monacensi adiutor Prof.is D.ris Ottonis Crusius (1857-1918) fuit. Tum consiliarius studiorum in gymnasio humanistico in urbe Pirmasens est factus. Ab a. 1917 docuit linguas Graecam, Latinam, Theodiscam atque geographiam in Monacensi gymnasio Villelmiano, ubi ab a. 1925 munus studiorum professoris, ab a. 1948 munus consiliarii studiorum superioris explevit. Anno 1951 rude ob aetatem donatus est. Fuit moderator editorque «Societatis Latinae» ab a. 1932 usque ad 1937 et iterum ab a. 1953 usque ad a. 1955. – Scripsit Eduardus Eques de Welz in «Societate Latina» praeter recensiones librorum imprimis de inscriptionibus.  Insuper in lucem edidit scripta haec: Neues bayerisches Lesebuch für weibliche höhere Lehranstalten, edd. M. Breiherr, T. Langemeier, S. List, P. Scheider, E. von Welz, 6 vol., Monaci 1924; «Untergehend sogar ist’s immer dieselbe Sonne». Ein kleiner Fund im Goethejahr, in: Jahrbuch der Goethe-Gesellschaft 19 (1933), pp. 85-93; Jakob Bidermann und Jakob Balde. Zwei alte Wilhelmianer, Monachi 1959; Das letzte halbe Jahrhundert, in: Aus der Vergangenheit des Münchner Wilhelmsgymnasiums, Monaci [1959], pp. 63-75; De Carolo Gustavo Iacobi(o), in: Vox Latina 15 (1969) pp. 40-49. – Cfr Georgius Beck: Eduardo, Equiti de Welz, doctissimo amico, pl. d. s. Georgius Beck, in: Vox Latina 2 (1965), p. 19; Caelestis Eichenseer: Aetas octoginta quinque annorum completa, in: Vox Latina 17 (1969), pp. 71-74; idem: In memoriam Eduardi Equitis de Welz, in: Vox Latina 27 (1972), pp. 28-30; Rolf Selbmann: Vom Jesuitenkolleg zum humanistischen Gymnasium. Zur Geschichte des Deutschunterrichts in Bayern zwischen Gegenreformation und Gegenwart am Willhelmsgymnasium München, Francofurti ad Moenum et al. 1996, pp. 159-180; Hansjörg Höhne, Konrad Kruis (edd.): Zeit der Bedrängnis. Lehrer des Wilhelmsgymnasiums in München 1933-1945, Weissenhornii (Weißenhorn) in Bavaria 2009; Konrad Kruis: Eduard Ritter von Welz, in: ibidem, pp. 182-196; tabulae in archivo urbano Monacensi de Eduardo Equite de Welz: https://stadtarchiv.muenchen.de/scopequery/detail.aspx?ID=682823 et https://stadtarchiv.muenchen.de/scopequery/detail.aspx?ID=682824 (27.12.2020).

[6] Dr Iulius (Julius Franz Gustav) Dutoit natus die 13 m. Mart. a. 1872 Darmstadii, obiit die 17 m. Iun. a. 1958 Monaci. Ab a. 1881 usque ad a. 1890 gymnasium humanisticum Darmstadiense (Ludwig-Georgs-Gymnasium) frequentavit, deinde in universitatibus studiorum Monacensi et Gissensi in philologiam classicam per tres annos incubuit. Convertit a fide euangelico-reformata ad fidem catholicam. Studiis m. Oct. a. 1893 peractis Herbipoli, Dillingae, Spirae in gymnasiis rudimenta artis docendi deposuit. Anno 1898 dissertatione doctorali de Dionysiis gradum doctoris philosophiae in universitate studiorum Erlangensi adeptus est. Ad munus professoris gymnasialis promotus ab a. 1902 Monaci in gymnasio, c. n. Luitpold-Gymnasium, docuit. Sed non tantum Graecis Latinisque litteris peritus erat. In universitate studiorum Monacensi studium linguae Palicae aggressus est, in quo ita profecit, ut inter a. 1908 et 1921 versionem Theodiscam septem voluminibus comprehensam earum narrationum de reincarnationibus Buddhae divulgaret, quarum collectio Palice «jātaka» nominatur. Anno 1922 director studiorum superior «Humanistici Gymnasii» Asciburgensis (hodie Kronberg-Gymnasium) est factus, ab a. 1929 eodem munere fungebatur in «Novo Gymnasio» Herbipolensi (hodie Riemenschneider-Gymnasium). Postquam a. 1934 rude donatus est in urbem Monacum revertit et ibidem per quindecem annos (1938-1952) fasciculos «Societatis Latinae» edidit. Quo in periodico permultae recensiones librorum ab eodem conscriptae inveniuntur.  Praeterea Iulius Dutoit divulgavit scripta haec: Zur Festordnung der grossen Dionysien, dissertatio inauguralis, Spirae 1898; Die duṣkaracaryā des Bodhisattva in der buddhistischen Tradition, Argentorati 1905; Zur Geschichte und Kritik der Gutturaltheorie, (Programm des Kgl. Luitpoldgymnasiums in München; 1905/06), Monaci 1906; Das Leben des Buddha. Eine Zusammenstellung alter Berichte aus den kanonischen Schriften der südlichen Buddhisten, Lipsiae 1906 (ed. alt., Berolini 1921); Jātakam. Das Buch der Erzählungen aus früheren Existenzen Buddhas, 7 vol., Lipsiae 1908-1921; Präparation zu Herodot. 7. Buch, (Präparationen zur griechischen und lateinischen Schullektüre; 24), Bamberg [1911]; Jātakazitate in den Jātakatexten, in: Aufsätze zur Kultur- und Sprachgeschichte vornehmlich des Orients. Ernst Kuhn zum 70. Geburtstage am 7. Februar 1916 gewidmet von Freunden und Schülern, Monaci 1916, pp. 345-352; Lateinisches Übungsbuch für die 8. und 9. Klasse des Gymnasiums, Norimbergae [1930] (una cum Burkard Weissenberger); Mostellaria. Ein Lustspiel von T. Maccius Plautus, (Hilfs- und Lesehefte für den altsprachlichen Unterricht; 5), Norimbergae 1933; Plato «Der Staat». In Auswahl mit Erläuterungen, (Hilfs- und Lesehefte für den altsprachlichen Unterricht; 8), Norimbergae 1934. – Cfr Julius Dutoit: Zur Festordnung der grossen Dionysien, Spirae 1898, p. 47 sq.; «Dutoit, Julius», in: Wilhelm Kosch, Das katholische Deutschland. Biographisch-bibliographisches Lexikon, Augustae Vindelicorum 1933, p. 484; Karl Full: Das Gymnasium Aschaffenburg. Ein geschichtlicher Überblick, in: Der Frankenbund, 1933, p. 41; Hellmuth Hecker: Vorwort zum Jātakam, http://www.palikanon.de/khuddaka/jataka/j000h.htm (27.12.2020); https://www.riemenschneider-gymnasium.de/direktoren/ (27.12.2020). Photographema Iulii Dutoit invenitur in: Wilhem Rau: Bilder 135 deutscher Indologen, ed. alt. auct et rec., Aquis Mattiacis (Wiesbaden) 1982, p. 93: https://www.glasenapp-stiftung.de/KlSchr-Scan/23bBilder135.pdf (27.12.2020).

[7] Cfr Caelestis Eichenseer: Aetas octoginta quinque annorum completa, in: Vox Latina 17 (1969), p. 74.

[8] Cfr. paginam secundam tegumenti fasciculorum a m. Dec. a. 1936 usque ad m. Nov. a. 1942 editorum. Textus Theodiscus in fere omnibus fasciculis legitur, qui est hic: «Societas Latina, die Zeitschrift des gleichnamigen Vereins, verfolgt das Ziel, durch fortgesetzte Erörterung aller einschlägigen Fragen das Weltspracheproblem allmählich zu klären und durch praktische Beispiele die Anpassungsfähigkeit des Lateinischen zu beweisen.»

[9] Fusius de his rebus agit Ralph Lather (vide n. 4, pp. 236-239).

 

sursum